- PALLIOLUM
- PALLIOLUMbreve fuit et anguistum pallium, ut vox ipsa declarat. quô Romani cum latere volebant, item mulieres, languentes et delicati homines, caput obnubere solebant aliquando Pallii quoque nomine dictum. Iniciebatur id totum capiti, unde de Maecenate Seneca. Ep. 114. Hunc esse, qui in tribunali, in Rostris, in omni publico sic apparuerit coetu, ut palliô velaretur caput, exclusis utrinque auribus, non aliter quam in Mimo Divite fugitivi solent. Atqui servos olim in Comoediis fugitivos cum se ad cursum expedirent. Pallium in caput iniecisse, ut agiliores essent, notum ex Plauto Captivis et Epidico. Sic quod novô more Palliolatus, i. e. caput Palliolô tectus, in gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae Matris edebat, praesedisset Claudius Imperator apud Suetonium, c. 2. reprehensus legitur, et sola valetudo excusare poterat. Eidem adrasum inclussisse caput Trimalcionem, notissimam luxuriae victimam, refert Petronius Idem gestamen meretricum quoque fuisse, ostendunt Martialis illa, l. 9. Epigr. 33. v. 1.Hanc volo, quae simplex. quae Palliolata vagatur.Et Iuvenal. Sat. 3. v. 94.—— —— Dorida nulloCultam Palliolo etc.Aliter Graeci caput operiebant, cum latere inprimis vellent, adductô nempe in caput palliô, quae propria corum vestis erat, ut infra videbimus. Lucian. Dialogo mortuor. de Philosopho. Flet, quia non amplius tam opiparas cenas habebit, nequt noctu exiens clara omnibus, τῷ ἱματὶῳ τὴν κεφαλὴν κατειλήσας, pallio caput involutus, ordine omnia accedet scorta. Plautus Curcul. Actu 2. sc. 3. v. 9.Tum isti Graeci palliati capite opertô qui ambulant.Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. passim, inprimis Part. 2. l. 4. c. 23. et de Pallio, quô feminae olim capita abscondebant, Ans. Solerium l. de Pileo, ut et hic infra in voce Pallium it. Theristrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.